30 marzo 1159
Archivio di Stato di Pisa, Diplomatico San Lorenzo alla Rivolta, n. 21. Diplomatico generale n. 451. 1160 marzo 30, Ind. 7. CORTA.
Edizioni:
P. Vigo, Un documento inedito del 1160, in "Miscellanea di Storia ed Erudizione Livornese", I(1):3-4,1910.
Regesto:
Enrico del fu Alcherio di Livorno e sua moglie Gontilda, figlia del fu Benincasa campanaro, vendono a Pietro, che compra a nome dell'ospedale di san Leonardo di Stagno, due pezzi di terra posti in Livorno presso la chiesa di santa Giulia in luogo detto Trebialdule, al prezzo di 116 soldi.
Fatto in Pisa in Kinzica.
Rogò Benincasa notaio apostolico.
Originale:
(S) In nomine domini nostri Iesu Christi dei eterni. Anno ab incarnatione eius millesimo centesimo sexagesimo, indictione septima, tertio Kalendas aprelis.
Manifesti sumus nos Henricus filius quondam Alcherii de Livorna et Gontilde iugalis eius et filie quondam Benencase Campanarii, quia communiter et consentiente michi suprascripto viro meo, ubi interesse videtur notitia duorum proximorum meorum, videlicet Pantoneri et Bernarducii, germani mei, a quibus secundum legem interrogata et cognita sum nullam pati violentiam set pura et integra mea bona voluntate secundum edicti paginam, per hanc cartulam communiter vendimus et tradimus tibi Petro de ospitale de Stagno, ad partem eiusdem ospitalis, duas petias de terra posita in Livorna ubi dicitur Trebialdule prope ecclesiam sancte Iulie.
Cuius prime petie caput, a meridie situm, vie publice coniungitur, alterum caput cum uno latere in terra filiorum quondam Alberii, aliud latus terre Petri germani mei qui super Henricus et in terra iamscriptorum filiorum quondam Alberii; et est per mensuram ad iustam seminaturam stariorum unum et scale duo et quarta unius scale.
Secunda petia tenet unum caput in predicta terra et in terra iamscriptorum filiorum quondam Alberii, alterum caput in terra ecclesie sancte Marie de iamscripta Livorna, latus autem ab occidente coheret terre Pellarii quondam Gualandi, aliud latus terre iamscriptorum filiorum quondam Alberii; et est per mensuram ad iustam seminaturam stariorum unum et dimidium et scala una.
Predictas itaque duas petias de terris cum omni sua pertinentia, qualiter ab omni parte circumdate et mensurate sunt per desingnata loca, in integrum cum inferioribus et superioribus suis seu cum finibus et ingressibus suis et cum omni iure et proprietate et actione sua tibi eam, ut dictum est, ad partem iamscripti ospitalis vendimus et tradimus.
Unde in his scriptis confitemur nos pretium a te recepisse bonorum denariorum monete nunc currentis solidos centum sedecim in prefinito.
Quam nostram venditionem et traditionem si nos qui super iugales vel nostri heredes sive cui nos eam dedissemus aut dederimus retollere vel ninuhere quesierimus per aliquod ingenium tibi qui super Petro vel tuis rectoribus successores aut cui vos eam dederitis vel habere decreveritis, et si nos exinde auctores dare volueritis et eam vobis ab omni homine defendere[1] non potuerimus et non defensaverimus, spondemus nos vobis componere iamscriptam nostram venditionem et traditionem in duplum in ferquido loco, sub extimatione qualis tunc fuerit.
Et in tali ordine hec scribere rogavimus Benencasam notarium apostolice sedis.
Actum Kinthice prope ecclesiam sancti Cassiani de Ripa Arno.
Signa ++ manuum iamscriptorum iugalium, qui hanc cartulam communiter et consentientes fieri rogavit.
Signa ++ manuum iamscriptorum Pantoneri et Bernarducii, qui interfuerunt et prefata Gontilda interrogaverunt.
Et investierunt eum inde ad proprietatem et preceperunt ei ut suo nomine in eiusdem terre corporalem possessionem intret. Et insuper miserunt ei in manum Rosselminum quondam Borgulini ut inde in possessionem mittat.
Signa ++ manuum Conte filii quondam Ugonis, Barucii filii Rustici et iamscripti Rosselmini, rogatorum testium.
(S) Ego Benencasa, notarius apostolice sedis, post traditam complevi et dedi.
Note:
[1] defendefendere.